라틴어 문장 검색

ea fallit fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime derigit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 39:1)
itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 14:4)
tantum abest ut ego ex eo quo astricti sumus laxari aliquid velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 2:6)
quod si non possimus aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 3:1)
Nec tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus, laxare nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:4)
Nec in hac modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima, sed ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verum tamen in occulto lateret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 3:5)
quodque nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus liberius totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod et natura inest in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi et orae ipsae locorum illorum, quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium, eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 43:1)
"scit tendere versum non secus ac si oculo rubricam derigat uno."
(페르시우스, 풍자, satire 150)
est aliquid quo tendis, et in quod derigis arcum?
(페르시우스, 풍자, satire 335)
tecum etenim longos memini consumere soles et tecum primas epulis decerpere noctes, unum opus, et requiem pariter disponimus ambo, atque verecunda laxamus seria mensa, non equidem hoc dubites, amborum foedere certo consentire dies et ab uno sidere duci.
(페르시우스, 풍자, satire 514)
iam nunc adstringas, iam nunc granaria laxes, inque luto fixum possis transcendere nummum nec gluttu sorbere salivam Mercurialem?
(페르시우스, 풍자, satire 552)
In curia autem quomoda singulos [vel] pilabat [tractabat], nec schemas loquebatur sed derectum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:16)
Despoliatus ergo,immo praecisa ultione retro ad deversorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae gratias agere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:6)
Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:1)
Publicus vero servus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION