라틴어 문장 검색

Interim Scipionis copiis prostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris legiones consequi spatiumque se non dare colligendi.
(카이사르, 아프리카 전기 85:3)
Deerant remi:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:4)
Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et adversis incitari viderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:1)
Postero die castellum, quod rex in proximo vico non longe a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum coniunxerat vici obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea victoria perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:4)
non enim labor aut vigilantia cupienti praesertim aliquid Cassio deerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:7)
Pompeio esse in animo rei publicae non deesse, si senatus sequatur;
(카이사르, 내란기, 1권 1:10)
Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit;
(카이사르, 내란기, 2권 6:1)
Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat:
(카이사르, 내란기, 2권 31:1)
Ita spei Curionis militum studia non deerant.
(카이사르, 내란기, 2권 39:11)
Non deest negotio Curio suosque hortatur, ut spem omnem in virtute reponant.
(카이사르, 내란기, 2권 41:4)
Ne militibus quidem ut defessis neque equitibus ut paucis et labore confectis studium ad pugnandum virtusque deerat;
(카이사르, 내란기, 2권 41:5)
Hoc unum Caesari ad celeritatem conficiendi belli defuit.
(카이사르, 내란기, 3권 2:4)
sed eodem spectans, si itinere impeditos perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar.
(카이사르, 내란기, 3권 75:6)
Pompeius primi diei mora illata et reliquorum dierum frustra labore suscepto, cum se magnis itineribus extenderet et praegressos consequi cuperet, quarto die finem sequendi fecit atque aliud sibi consilium capiendum existimavit.
(카이사르, 내란기, 3권 77:4)
His de causis uterque eorum celeritati studebat, et suis ut esset auxilio, et ad opprimendos adversarios ne occasioni temporis deesset.
(카이사르, 내란기, 3권 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION