라틴어 문장 검색

His quibus deterreri me putas incitor.
(세네카, De Providentia, book 1 64:9)
Nec malignitas me ista multo veneno tincta deterrebit ab optimis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 92:2)
nec hoc deterrendi causa dico, ne historias eius legere concupiscatis:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 25:2)
cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit nuper vos classicum in classe cecinisse atque inter officia nunc nautae, modo militis litoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges videris, totidem te cernere putes archipiratas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:3)
Nihil enim tale de Christianis asseverari sciebant observandum utique sibi et omni vigilantia investigandum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 6:2)
Et quoniam sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post mortem deos factos instituistis adseverare, causas quae hoc exegerint retractemus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 1:1)
Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus, multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:4)
Alii incorporalem adseverant, alii corporalem, ut tam Platonici quam Stoici;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 6:1)
Proinde vocem sexus aetates mentientem, amores iras gemitus lacrimas asseverantem non probabit:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:3)
sed hi conscientia puniente deterriti, iungunt cum parentibus preces, et curationem paruulae a sacerdotibus deprecantur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:2)
Nec labor uos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.10)
tamen est deterrita numquam, Quin fleret nostras respiceretque vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 39)
Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:1)
consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Servili, summa vi resistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 594:3)
dein, cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam queri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 600:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION