라틴어 문장 검색

sed hi conscientia puniente deterriti, iungunt cum parentibus preces, et curationem paruulae a sacerdotibus deprecantur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:2)
Nec labor uos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.10)
tamen est deterrita numquam, Quin fleret nostras respiceretque vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 39)
trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae, ut in te hac via grassaremur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 136:2)
Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:1)
sed plebi creverant animi, et longe alia quam primo instituerant via grassabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 285:2)
consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Servili, summa vi resistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 594:3)
dein, cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam queri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 600:2)
premebat reum praeter volgatam invidiam crimen unum, quod M. Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat se, haud multo post quam pestilentia in urbe fuerat, in iuventutem grassantem in Subura incidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 148:1)
castra alia a Fidenis in Sabinum agrum transferri, belloque ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 456:1)
se iure grassari, non vi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 473:2)
quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)
populi certe tanta indignatio coorta dicitur ut vis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 258:1)
et cum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset, consentiente clamore militum in unum vigilem conicientium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 508:2)
nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec, nisi antequam omnia praecipiant divisus sit, locum ibi plebi fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION