라틴어 문장 검색

Cum ergo praedicante uerbum Dei Paulino rex credere differret, et per aliquod tempus, ut diximus, horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quae religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die uir Dei, inposuit dexteram capiti eius et, an hoc signum agnosceret, requisiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:8)
Qui cum aliquantulum horae quasi adtonitus maneret, et, quid haec essent, solerti animo scrutaretur, aperuit episcopus fenestram oratorii, et sonitum manu faciens, ut saepius consueuerat, siqui foris esset, ad se intrare praecepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:13)
comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno catenae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:2)
nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem, animo meo quaererem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 239:1)
dux regia inclusus diem ac noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 434:1)
iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes qua evellant telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sic tum passim procumbebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 267:1)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
E. Iam scrutari mitto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 471)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)

SEARCH

MENU NAVIGATION