라틴어 문장 검색

his dicendi virtutibus usus orator iudiciis, consiliis, contionibus, senatu, omni denique officio boni civis finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse unquam satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius, quam fecerit, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 248:1)
qui magno imperio, praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장25)
" Non est animus in sua potestate ebrietate devinctus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:2)
Omnis eadem condicio devinxit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 8:3)
et inter istas mentis obsessae faces, fessus quidem et devinctus et pessumdatus, pudor rebellat.
(세네카, 아가멤논 3:19)
Quid enim, ut dixi, vetat te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam ?
(세네카, 행복론, Liber VI 142:2)
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 94:1)
" Intraturus es urbem dis, hominibus communem, omnia complexam, certis legibus aeternisque devinctam, indefatigata caelestium officia volventem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 101:1)
Ut vox est quidem, sed non explanabilis et perturbata et verborum inefficax, ut lingua, sed devincta nec in motus varios soluta, ita ipsum principale parum subtile, parum exactum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 22:4)
quid deceat alto praeditam solio vides:
(세네카, 파이드라 3:11)
seu nos, Magne, tuus favor tenebat, multis praedite dotibus virorum, forma, nobilitate, mente, censu ( cuius si varios eam per actus, centum et ferrea lasset ora laude, constans, ingeniosus efficaxque, prudens arbiter, optimus propinquus, nil fraudans genii sibi vel ulli personas, loca, tempus intuendo);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium103)
interea legati provinciae Galliae, Tonantius Ferreolus praefectorius, Afranii Syagrii consulis e filia nepos, Thaumastus quoque et Petronius, maxima rerum verborumque scientia praediti et inter principalia patriae nostrae decora ponendi, praevium Arvandum publico nomine accusaturi cum gestis decretalibus insequuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 4:2)
nam praeditus es quamquam iuvenis hac animi maturitate, ut tibi etiam natu priores gerere morem concupiscamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 2:4)
sed animorum coniunctioni separata utrique porrecti-oribus terminis obsistit habitatio, equidem semel devinctis parum nocitura pectoribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Rustico suo salutem 1:2)
Per Faustinum antistitem non minus mihi veteris contubernii sodalitate quam novae pro- fessionis communione devinctum verbo quaepiam cavenda mandaveram:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION