라틴어 문장 검색

qualiter Isthmiaco nondum Nereida portu Leucothean planxisse ferunt, dum pectore anhelo frigidus in matrem saevum mare respuit infans.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권189)
Haerebat iuveni devinctus amore pudico Maenalius Dorceus, cui bella suumque timorem mater et audaces pueri mandaverat annos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권346)
Respue crudelitatem et matrem crudelitatis iram.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 650)
Senatus, quia non ipse probaverat, respuit, Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusaforibus Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 2:2)
Proinde enim probarentur sanguinem humanum adpetendo quemadmodum sacrificium respuendo, alioquin negandi si non gustassent, quemadmodum si immolassent, et utique non deesset vobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus.1 Proinde incesti qui magis quam quos ipse Iupiter docuit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 15:1)
Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si conmercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis quorum collegas adoratis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 13:1)
Ceterum rettulimus supra de locorum condicione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae, simul inquinamentum combiberunt, tunc etiam in alteros respuunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 1:1)
"Scias pro certo, frater mi dilecte, quia etsi Simonis tonsuram ex consuetudine patria habeam, simoniacam tamen perfidiam tota mente detestor ac respuo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:5)
ipse triumphali deuinctus tempora lauro, dum cumulant aras, ad tua sacra ueni.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 55)
lauro deuinctus agresti miles
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 555)
nec munera parua respueris:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae3)
adeo propter suspicionem insitam regni, velut abundarent omnia, munera eius respuebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 451:2)
et consul alter Fabius proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 106:2)
itaque quos metus non teneat beneficio et gratia devinciendos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 261:3)
L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in carcere et vinculis esse, mittique eum se iubere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 762:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION