라틴어 문장 검색

"praemia et Philippo et Antiocho devictis amplissima accepimus a vobis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 253:1)
mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos ab A. Baebio, praefecto praesidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum qui interfecti essent et exulum possideri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 335:2)
eum ego adeo uno mendacio devici, uno ictu extempulo cepi spolia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 938)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)
Ea re cognita Caesar, cum in omnibus partibus Galliae bene res geri videret iudicaretque superioribus aestivis Galliam devictam subactamque esse, Aquitaniam numquam adisset, per Publium Crassum quadam ex parte devicisset, cum duabus legionibus in eam partem Galliae est profectus, ut ibi extremum tempus consumeret aestivorum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 47장1)
devicta asia subsedit adulter quidam 'sub' pro 'post' accipiunt, ut sit pro 'post possedit'. legitur et 'devictam Asiam':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2681)

SEARCH

MENU NAVIGATION