라틴어 문장 검색

Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:1)
rursumque, qui a XVIa die mensis saepedicti usque ad XXIIam pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere a recto ueritatis tramite diuertunt, et ueluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdi uoraginem submergendi decidunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:9)
Non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis, Non mihi, cum multa decidit imber aqua.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 216)
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est, an minor, an toto pectore deciderim.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 19)
quo repulso tum vero indignum facinus esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, devolant de tribunali ut lictori auxilio essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 305:1)
alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 171:2)
electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 122:1)
Antiochus postquam a spe societatis Prusiae decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus ad classem quae per aliquot menses ac parata fuerat visendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et duos Scipiones imperatores videbat sustineri non posse, quam quod res navalis ipsa per se aut temptata sibi umquam feliciter aut magnae et certae fiduciae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 293:1)
in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita quae in lectis erant averterunt se, lanxque cum integumentis quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 675:2)
postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 191)
exsolvere quanti fuere, omnis fructus iam illis decidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 237)
Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 438)
decido de lecto praecipes:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 276)
quod ego non magis somniabam neque opinabar neque censebam, eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 32)
vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi, ni hic adesses.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4106)

SEARCH

MENU NAVIGATION