라틴어 문장 검색

Pro certo etenim omnibus vere sapientibus inerat , quod alienae sectae cultores, invidendo nostrae fidei, sustulissent caput martyris, quod non longius infra densitatem saltus abscondissent, aut vili cespite obrutum aut avibus et feris devorandum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:6)
Nam si te facit regis gratia carere coelestis et omni te penitus vero privat amico et huius saeculi cunctos subducit honores, omnisque famae laudabilis per eundem supprimitur aura, ac sui voracitate divitias devorat universas, et ex eo, sicut superius narratur, mala cuncta sequuntur, cur stulte quaeris amare, vel quod inde posses acquirere bonum, quod tibi valeret tot incommoda compensare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:7)
Faciet ignem de celo terribiliter uenire, arbores subito florere et arescere, mare turbari et subito tranquillari, naturas in diuersis figuris mutari, aquarum cursus et ordinem conuerti, area uentis et commotionibus multimodis agitari et cetera innumerabilia et stupenda, mortuos etiam in conspectu hominum suscitari, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:7)
ut si non satiari ut iste, qui nescio quot ferculis devoratis, nunc me quasi ad reliquias suas fastidiosus ascivit, saltem modicum valeam refocillari.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:35)
Picture series cum fama predicat illic Auctores logice, quos donat fama perhenni Vita, nec sepelit illos quos terra sepultos Velat, sed recolens deffunctos suscitat orbi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:1)
Describit gestum capitis faciemque uenuste Suscitat ad recti libram, ne fronte supina Ad superos tendens, uideatur spernere nostros Mortales, nostram dedignans uisere uitam, Vel nimis in faciem terre demissus, inhertem Desertumque notet animum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:5)
Non istas depascit opes rubigo, nec ignis Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit Naufragium, tollit predo, depauperat hostis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:5)
Illic phoenix in se mortuus, redivivus in alio, quodam naturae miraculo, se sua morte a mortuis suscitabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:93)
Illic leo, rugitus carmina auribus natorum immurmurans, in illis vitae suscitabat igniculum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:154)
Quas cum saepe suscitando puella crebro vivere [0439D] faciebat, tamen in scripturae proposito, imagines perseverare non poterant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:4)
Tempus erat Phoebi quo mortua gramina virtus Suscitat, et tumulis surgere cuncta jubet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:14)
Non lacrymae, non mella precum, non ipsa perorat Pauperies hominum, quin foenore dives egenum Devoret, et tenuem miseri facit esse crumenam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:16)
Alii vero sua corpora femineis compositionibus nimis effeminant, qui suorum capillorum conciliorum pectinis subsidio in tanta pace conciliant, ut ne lenis aura in eis possit suscitare tumultum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:18)
Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio, meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:8)
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore, Verbere si quis ea subtili verberet ictu, Suscitet atque manus tractu delibet amico, Aeris exhausti tractu sociata profundo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION