라틴어 문장 검색

Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit?
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:3)
Et sicut in matrem Domini nostri Iesu Christi Spiritus sanctus uenit et eam sua uirtute obumbrauit et diuinitate repleuit, ut de Spiritu sancto conciperet et quod nasceretur diuinum esset ac sanctum, ita quoque diabolus in matrem Antichristi descendet et totam eam replebit, totam circumdabit, totam tenebit, totam interius et exterius possidebit, ut, diabolo cooperante, per hominem concipiet et quod natum fuerit totum sit iniquum, totum malum, totum perditum.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:23)
Dubitas illo enim momento, quo diabolus in ecclesia1 furit, omnes angelos prospicere de caelo et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis linguam, quis aures diabolo adversus deum ministraverit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION