라틴어 문장 검색

exemplum obstabat quod ita comparatum more maiorum erat ne quis qui exercitum non deportasset triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 333:1)
cur dignior patris fortunae successor quibusdam videris quam ego?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 180:2)
eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 459:1)
dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est qua successor esset venturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 462:2)
Philippus aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsis Persei, alterius filii, in eum delationibus impulsus veneno sustulisset, et de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha9)
inter traditionem imperii novitatemque successoris, quae noscendis prius quam agendis rebus imbuenda sit, saepe bene gerendae rei occasiones intercidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 172:1)
Sicinius provinciam Macedoniam obtinere successor veniret iussus, prorogato in annum imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 282:2)
invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 43:1)
audito successoris adventu cum arma viros equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obviam venienti consuli processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 7:1)
Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 504:1)
ATILIUS REGULUS in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade militum occidit, et cum aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum scriptas questus est, in quibus inter causas petendi successoris erat quod agellus eius a mercennariis desertus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIII Periocha1)

SEARCH

MENU NAVIGATION