라틴어 문장 검색

nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 704)
verum tamen-. Balbus ad me scripsit tanta se ἐπιφορᾶͺ oppressum, ut loqui non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 23 1:3)
et scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi est dictum, et postridie Hirtium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 24 3:4)
non occupatione, qua eram sane impeditus, sed parvula lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:1)
sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat ad quae rescripsit his verbis :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 4:5)
Balbum vero, qui est istius rei quem ad modum scribis adiutor, in oculis fero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 4:10)
Balbum quod ais mature Romam bene comitatum esse venturum mecumque adsidue usque ad Idus Maias futurum, id mihi pergratum perque iucundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 3:2)
hoc inter cenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 1:7)
"hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est, rancidulum quiddam balba de nare locutus Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile siquid, eliquat ac tenero subplantat verba palato."
(페르시우스, 풍자, satire 125)
"non siqua elegidia crudi dictarunt proceres?"
(페르시우스, 풍자, satire 140)
Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:2)
O mare, o litus, verum secretumque μουσεῖον, quam multa invenitis, quam multa dictatis!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 6:3)
Multum postea de impulsoribus sis, praecipue de Regulo questus est, qui se in sententia quam ipse dictaverat deseruisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 22:4)
Et habebit, si modo ut coepit, aliena testamenta, quod est improbissimum genus falsi, ipsis quorum sunt illa dictaverit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 14:1)
nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat -.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION