라틴어 문장 검색

dido vero nomine Elissa ante dicta est, sed post interitum a Poenis Dido appellata, id est virago Punica lingua, quod cum a suis sociis cogeretur cuicumque de Afris regibus nubere et prioris mariti caritate teneretur, forti se animo et interfecerit et in pyram iecerit, quam se ad expiandos prioris mariti manes extruxisse fingebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3401)
"officio careat glaucarum nulla sororum, hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris Glaucus adhuc patriis quotiens adlabitur oris litoream blanda feriens Anthedona cauda, tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon, annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas, nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri12)
ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis, disperit atque aliam naturam sufficit ex se, sic anima atque animus quamvis [est] integra recens [in] corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur, dum quasi per caulas omnis diduntur in artus particulae quibus haec animi natura creatur, quae nunc in nostro dominatur corpore nata ex illa quae tunc periit partita per artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION