라틴어 문장 검색

non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos viros et ecclesiarum principes stulte facere consuerunt, sed illo tendit adsertio, ut, quarum unus labor, unum et praemium sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:12)
Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 1:1)
Haec est diei civilis a Romanis observata divisio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 16:1)
Nec aestimatur ratione caelesti carere ipsa divisio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 11:2)
Ergo de divisione festorum et profestorum dierum latius disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:8)
Postremo locum loco si conpares, pudendam invenies differentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:5)
In tanta ergo differentia paene erubescendum est conparare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:3)
Quanta sit differentia utriusque loci lectori aestimandum relinquo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 27:4)
Haec autem differentia non nasceretur, si a principio cibi et potus divis essent meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 12:3)
Troia differentia in hoc sermone est et in sensu et in syllabis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1193)
quamquam temptaverit Probus facere differentiam inter activam passivamque significationem, ut dicamus tondeo alterum tondeor ab altero;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1944)
et magna est inter 'di' et 'de' differentia, ut diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5122)
trinacria quae Latine Triquetra dicitur, quam multi Trinacriam dicunt, sub hac differentia, ut quotienscumque Sicilia significatur, Trinacria totum per 'r' dicatur, quotiens Sicula, per unam 'r' ut Trinacia cernitur Aetna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3841)
quae feritas interrupta est invento usu frumentorum, postquam ex agrorum divisione nata sunt iura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 583)
sed propter differentiam commutatur, ne non secreta et amoena litorum, sed participialiter acta significet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6135)

SEARCH

MENU NAVIGATION