라틴어 문장 검색

sed cum bis sumpsit quod voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id tamen quod assumit concedi nullo modo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 159:7)
"Vide igitur, ne, etiamsi divinationem tibi esse concessero, quod numquam faciam, neminem tamen divinum reperire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 195:1)
Magna enim consolatio est cum recordare, etiamsi secus acciderit, te tamen recte vereque sensisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 21 3:2)
cur nolint, etiamsi taceant, satis dicunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:1)
eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:3)
Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:10)
illud modo videto, ut deum noris, etsi eius ignores et locum et faciem, sic animum tibi tuum notum esse oportere, etiamsi ignores et locum et formam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 69:11)
num non vis igitur audire, cur, etiamsi ita sit, mors tamen non sit in malis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 76:5)
haec morte effugiuntur, etiamsi non evenerunt, tamen, quia possunt evenire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:9)
quia, cum id non habeas quod tibi nec usu nec natura sit aptum, non careas, etiamsi sentias te non habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:16)
dicitur enim alio modo etiam carere, cum aliquid non habeas et non habere te sentias, etiamsi id facile patiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:5)
quare licet etiam mortalem esse animum iudicantem aeterna moliri, non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis, sed virtutis, quam necessario gloria, etiamsi tu id non agas, consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 90:1)
etiamsi Eurypylus posset, non posset Aesopus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:11)
ego summum dolorem - summum autem dico, etiamsi decem atomis est maior alius - non continuo esse dico brevem multosque possum bonos viros nominare, qui complures annos doloribus podagrae crucientur maximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:2)
sed cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debes existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque natura sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION