라틴어 문장 검색

Ennius haud temere est quod tu tristi cum corde gubernas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3278)
Plautus rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest (Bac.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3732)
ergo vel Aeneas ab Arcadibus arguitur quod Pallas non sit vindicatus, vel Euander quod novi hospitis gratia adulescentem temere in bella proiecerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 9311)
aegre difficulter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5341)
"quo magis mirum est nonnullos taedio investigandae penitus veritatis cuilibet opinioni temere succumbere quam in explorando pertinaci diligentia perseverare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:4)
"Nec tamen temere (ausim enim interim et ipse concedere et sic melius errare) maiores nostri aut observandis auguriis aut extis consulendis aut instituendis sacris aut delubris dedicandis operam navaverunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:1)
"' Mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec, tot ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis religio destruatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:12)
"Quo magis mihi videntur qui hunc mundi totius ornatum non divina ratione perfectum volunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:5)
"Maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa, mera miracula:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:3)
Cum summis et clarissimis huius civitatis viris, qui audita re frequentes ad me mane convenerant, litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum, ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 7:1)
1 3), et hac disputatione contra Posidonium suscepta, cuius ipsum principium amissum est, docere conatur, si fati nullum esset nomen, nulla natura et vis, si forte, temere, casu aut pleraque fierent aut omnia, non aliter ac nunc omnia eventura, nihil igitur attinere inculcare fatum, quo sublato ratio rerum omnium ad naturam fortunamve referretur (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:7)
Quaero igitur (atque hoc late patebit), si fati omnino nullum nomen, nulla natura, nulla vis esset et forte temere casu aut pleraque fierent aut omnia, num aliter, ac nunc eveniunt, evenirent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 10:5)
Non mehercule, inquam, soleo temere contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 3:2)
Ea qui consideret quam inconsulte ac temere dicantur, venerari Epicurum et in eorum ipsorum numero de quibus haec quaestio est habere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:2)
idque evenit non temere nec casu, sed quod et praesentes saepe di vim suam declarant, ut et apud Regillum bello Latinorum, cum A. Postumius dictator cum Octavio Mamillio Tusculano proelio dimicaret, in nostra acie Castor et Pollux ex equis pugnare visi sunt, et recentiore memoria idem Tyndaridae Persem victum nuntiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION