라틴어 문장 검색

si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장7)
tum ex altera parte recta quinque ossa ad digitos tendentia palmam explent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장107)
a quibus ipsi digiti oriuntur, qui ex ossibus ternis constant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장108)
At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장58)
Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장5)
Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장17)
Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장22)
Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장8)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장20)
Sunt vero plura ossa fere inmobilia vel dura vel cartilaginosa, quae vel franguntur vel forantur vel conliduntur vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장22)
communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장2)
Intendere autem digitum vel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장21)
medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus curatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장60)
et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장85)
Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장87)

SEARCH

MENU NAVIGATION