라틴어 문장 검색

2. Inmensa Dei dilectione restante, relicta nobis est pacis hereditas, ut in sua mira dulcedine militie nostre dura mitescerent, et in usu eius patrie triumphantis gaudia mereremur. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:1)
Preterea, quemadmodum cupiditas habitualem iustitiam quodammodo, quantumcunque pauca, obnubilat, sic karitas seu recta dilectio illam acuit atque dilucidat.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:43)
Cui ergo maxime recta dilectio inesse potest, potissimum locum in illo potest habere iustitia;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:44)
Quod autem recta dilectio faciat quod dictum est, hinc haberi potest:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:47)
Et quod Monarche maxime hominum recta dilectio inesse debeat, patet sic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:51)
et quanto causa magis est causa, tanto magis effectum diligit, cum dilectio talis assequatur causam per se. 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:62)
Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:1)
postquam eam pro suae merito sanctitatis venerari, colere, suspicere coepi, omnes me ilico deseruere virtutes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:9)
Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit, nec peritus et eloquens in lingua aestimet sanctitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:17)
Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)
"Ubi pudicitia et sanctitas, ibi frugalitas est;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:22)
Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est, trade comitem, futuram sanctitatis heredem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:7)
Felix virgo, felix Paula Toxotii, quae per aviae amitaeque virtutes nobilior est sanctitate quam genere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:13)
Satisque doleo, quod hortaris sponte - currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam multoque plus accipiam quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:2)
Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION