라틴어 문장 검색

extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem ingenio applicantur, nihil per se valent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 264:3)
quod idem de petitionibus dictum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:5)
quod foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:7)
quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse nunquam potest, in domesticis disceptationibus potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 173:2)
est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius, quam obiiciatur, absolutioni nonnunquam sufficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 195:3)
est autem duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet controversiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 211:3)
aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 232:3)
orationis autem ipsius tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:2)
facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud , magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 44:2)
ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 70:4)
nam cum satis in audiendo patientiae impenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eiusmodi disceptatione natura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 138:2)
Postquam omnium animos alacris videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장8)
Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque evenerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장7)
Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장3)
" bonum est, quod petitionem sui movet, vel quod impetum animi tendentis ad se movet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION