라틴어 문장 검색

Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:4)
Quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur, et infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicujus vel studia, vel opera a Deo probantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:5)
quod significat fidem tuam velut igni probatam esse debere, et sancto fervere spiritu.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:3)
Horum si desit aliquid quae superius diximus, sacrificium non probatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:1)
Si accusas parentes, parricidam probas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:14)
Potuit parricida esse, qui de parricidis se ortum probare desiderat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:16)
Probati enim viri genus virtutis prosapia est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:13)
homines quae foris sunt probant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:8)
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, non celate (ut antea) turbidum saeviebat ingenium, a veri consideratione detortum, et nullo impositorum vel compositorum fidem sollemniter inquirente, nec discernente a societate insontes, velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit et causarum legitima silente defensione, carnifex rapinarum sequester, et obductio capitum, et bonorum ubique multatio versabatur per orientales provincias;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 20:1)
Et prima post Osdroenam quam (ut dictum est) ab hac descriptione discrevimus, Commagena (nunc Euphratensis) clementer assurgit, Hierapoli (vetere Nino) et Samosata civitatibus amplis illustris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 7:1)
quod, ni ita agi ipse doceret aspectus, nulla vi credebatur posse discerni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 5:2)
nam contra cum hastis clipei feriuntur, irae documentum est et doloris) immane quo quantoque gaudio praeter paucos Augusti probavere iudicium, Caesaremque admiratione digna suscipiebant, imperatorii muricis fulgore flagrantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 15:2)
Et post lares incensos, raptasque familias, navigia iussa sunt colligi, ad indagandos eos quos a nostrorum acie ulterior discreverat ripa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 16:2)
Seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 2:1)
Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia, quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION