라틴어 문장 검색

nec discrepat quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 568:1)
ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 679:1)
paulo plus viginti milium alius exercitus fuit nec corporum specie nec gloria belli nec apparatu linteatae legioni dispar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 560:1)
proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 595:1)
illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator praebuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 435:1)
Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 557:1)
mirari magis adeo discrepare inter auctores quam quid veri sit discernere queas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 755:1)
cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 370:1)
militibus longe dispar animus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 370:3)
verum enimvero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 57:1)
cum haud ferme discreparet quin quae ubique regum fuissent Romanorum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis servarentur, evocatis ad conloquium iis quibus ab Epicyde creditae res erant, missos se simul ad Marcellum, simul ad eos ab exercitu Siculorum aiunt, ut una omnium qui obsiderentur quique extra obsidionem fuissent fortuna esset neve alteri proprie sibi paciscerentur quicquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 420:1)
dispar ut causa earum, ita condicio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 597:2)
aeque et alia inter auctores discrepant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 684:3)
In Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe disparem habebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 183:1)
eandem quod proelio victi Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod Hispania non quam Italia modo, sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 183:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION