라틴어 문장 검색

Si plures habet sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 13:3)
Quaecumque supra nos vides currere, et haec, quibus inmixti atque inpositi sumus veluti solidissimis carpentur ac desinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 13:3)
relinque ista iamdudum, ad quae discurritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:5)
Lucrum istud non est adpositum sceleri, sed inmixtum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 27:4)
Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 29:2)
Secutast fortunata tempora,cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 36:1)
Transeo pistorum turbam, transeo ministratorum, per quos signo dato ad inferendam discurritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 24:3)
Quaedam enim, ut scis, moralibus rationalia inmixta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 4:2)
detrahetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 25:4)
Circa lucem discurritur, pueri vocantur, cellarii, coqui tumultuantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 16:1)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
hanc certe controuersiam ante Arellium Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrerat.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 8:2)
ipsa fungebatur officiis, sedula circa aegrotantis lectum in omnia discurrebat ministeria, non inpulsis tantum, sed laniatis capillis.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 1:3)
"quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 9:12)
Deinde urbe capta passim discurrente victore illos per nota itinera ad domum, in qua servierant, praecucurrisse et dominam suam ante egisse ;
(세네카, 행복론, Liber III 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION