라틴어 문장 검색

discursum inde ab aliis circa templa deum, ut grates agerent, ab aliis domos, ut coniugibus liberisque tam laetum nuntium impertirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 745:1)
vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus - ea levis armatura erat - complevit, dato praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 438:1)
inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 248:1)
ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 336:1)
nam et in altum celeriter evectae naves locum post se quaeque venienti ad dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium nave, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu praetervecta in puppim impetum dabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 265:1)
arietibus muros quatiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 53:2)
et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 76:1)
duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 352:1)
Nam quid id refert mea, an aula quassa cum cinere effossus siet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 129)

SEARCH

MENU NAVIGATION