라틴어 문장 검색

spirantes super inferias captiva Pelasgum corpora frenatosque pater, solacia forti bellorum, mactabat equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권27)
Sed ecce tertia die concussa repente terra, et mole revoluta quae obstruxerat sepulchrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulchro repertum est praeterquam exuviae sepulti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:3)
Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam Vecta est frenato caerula pisce Thetis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 523)
Testis mihi uictae fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes, testis Arupinis et pauper natus in aruis, quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas, terna minus Pyliae miretur saecula famae:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae30)
ac primo temptata res est si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 384:2)
equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 273:1)
quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos, Carthaginienses, cum pro patria tum ob iram iustissimam pugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 461:1)
Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 485:2)
credere eadem tempestate qua ipsi disiecti forent eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 516:2)
cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 608:2)
ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 560:1)
Aristomachum esse principem plebis tradendaeque auctorem urbis, et in vasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes custodiasque senatorum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 24:2)
et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros,omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:2)
incusati graviter ab senatu aediles triumvirique capitales quod non prohiberent, cum emovere multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, procul afuit quin violarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 11:1)
alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 158:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION