라틴어 문장 검색

Seneca Lucilio suo salutem Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia possum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1171)
Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre4)
Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sunt, licet, quia iudicium interpellat adfectus ;
(세네카, 행복론, Liber II 55:3)
Qualis pater esse debeat, eum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium ;
(세네카, 행복론, Liber II 76:4)
ne ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam veritatem non erat obfusa caligo, supra eum eminere visus est, infra quem omnia iacebant.
(세네카, 행복론, Liber V 20:2)
quam diu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest, quia mala bonaque dissentiunt nec in unum eunt.
(세네카, 행복론, Liber V 70:4)
Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 9:1)
Tristitia inhabilis est ad dispiciendas res, utilia excogitanda, periculosa vitanda, aequa aestimanda ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 25:3)
Et tamen dispice, ne hoc iam quoque ipsum sit supervacuum ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:4)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:4)
Si iratus est, demus illi spatium, quo dispicere quid fecerit possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 153:3)
Tanta tempestate confusus dispicere nil potui nec satis memineram.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.7)
stabat adhuc seu forte rogus, seu numine divum, cui torrere datum saevos Eteocleos artus, sive locum monstris iterum Fortuna parabat, seu dissensuros servaverat Eumenis ignes, hic tenuem nigris etiamnum advivere lucem roboribus pariter cupidae videre, simulque flebile gavisae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권205)
Si non licet vobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito, in ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in causa Christianorum, si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere, si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis nimis operata infestatio sectae huius obstruit defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum litterarum ad aures vestras pervenire.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION