라틴어 문장 검색

neque enim caligine tanta obruerent terras, nisi inaedificata superne multa forent multis exempto nubila sole;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:7)
in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi in Peloponneso, quas exitus hic animai disturbat urbes et terrae motus obortus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:3)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Postquam exempta fames epulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:4)
ut ecce pro L. Flacco, quem repetundarum reum ioci oportunitate de manifestissimis criminibus exemit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 13:2)
Veranius enim in Pontificalibus quaes­tionibus docet eximias dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:2)
ubi quod eximuntur eximios, quod eliguntur praestanti corpore dicendo monstravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:1)
Postquam exempta fames, et amor conpressus edendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 6:2)
Postquam exempta fames, et amor conpressus edendi, Rex Evandrus ait.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 5:2)
Pineam nuceam cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:3)
ecce me, Euangele, sine nisu inde exemptum videbis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 10:3)
Hinc factum est ut usu anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laevam relegaretur, quae otiosior est, ne crebru motu et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:3)
Nam postquam foedera pacis Cognita Petreio, seque et sua tradita venum Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras Excitat, atque hostes turba stipatus inermes Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:56)
Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum, Infestos oculis uris, Hygine, pilos;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVI2)
Quas cum conata es dextra, conata sinistra Vellere, cum lacrimis eximis et gemitu:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIX2)

SEARCH

MENU NAVIGATION