라틴어 문장 검색

Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitor bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 14:2)
Dum haec in Oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam, iudex integer et severus, inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos (qui ) captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos (siqui laterent), formidine parium exturbaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 1:1)
Cuius diritati adiectum erat incentivum exitiale, socer Petronius, ex praeposito Martensium militum, promotus repentino saltu patricius, animo deformis et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos immaniter flagrans, nocentes pariter et insontes, post exquisita tormenta quadrupli nexibus vinciebat, debita iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans, et impendio maerens, si quemquam absolvisset indemnem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 7:1)
Nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo, et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum, et genitalis patriae vicinitatem, acceptus, occultas voluntates principis introspiciens, ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 2:1)
Nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas, aut absumit quod occupat, aut nobilitat, et mors (si acciderit), nullum ignominiae continet sensum, finemque secum vivendi simul et dolendi perducit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 10:1)
Imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens, et funereas delationes adsciscens, per suppliciorum diversitates effrenatius exsultavit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 12:1)
hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia, ad labes delictorum immanium consurgebant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 4:2)
Suspiciosus tamen et munitus suopte ingenio fuit, et subamarum arridens, blandiensque interdum, ut noceat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 5:1)
Ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 1:2)
Accepta igitur nocendi materia, Maximinus effudit genuinam ferociam, pectori crudo affixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 10:1)
Quod Aginatius indignissime ferens, dolensque in examinandis causis Maximinum ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse vicarius Romae, familiari sermone docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 32:1)
Namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota, dicitur semper habuisse suspensam, cuius summitas quaedam velut damnosa colligeret, nullis quidem indiciis fulta, sed nocitura insontibus multis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 36:2)
Post haec praegresso Leone, acceptoque successore, ad principis comitatum Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nihilo lenior fuit, etiam longius nocens, ut basilisci serpentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 41:1)
Sed obnubilabat haec omnia vitium, parum quidem nocens rei communi, sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum, per argumenta scaenica amoresque peregerat, nec vetitos nec incestos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 2:1)
Sed inexpiabile illud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque iure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat, ut dum adhuc dubitaretur de crimine, imperatore non dubitante de poena, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION