라틴어 문장 검색

columba ubique de his domesticis 'columbas' Vergilius dicit, Persius vero ait teneroque columbo et similis regum pueris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2131)
desidiae cordi vobis sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6121)
si a meridie in septemtrionem ierit, a bellis quidem externis securitatem denuntiat, sed seditiones domesticas significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27219)
mire autem multa congesta, ne possit de legatorum desidia queri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2443)
dicit autem suem domesticum, quem cicurem vocant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2553)
tu aetatem patriae tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura tu sacerdotum, tu domesticam tu bellicam disciplinam, tu sedum regionum locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 12:3)
hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorum recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione naturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:2)
nam si id dolemus, quod eo iam frui nobis non licet, nostrum est id malum quod modice feramus, ne id non ad amicitiam sed ad domesticam utilitatem referre videamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 5:1)
ita nobismet ipsis accidit ut, quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tamquam in portum confugere deberet non inertiae neque desidiae, sed oti moderati atque honesti, cumque ipsa oratio iam nostra canesceret haberetque suam quandam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem ad modum salutariter uterentur, non reperiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 3:1)
Nam ante quam delectata est Atheniensium civitas hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis et in bellicis rebus effecerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 1:2)
ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:2)
Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne domesticus etiam labor accederet ad forensem - pleraeque enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장2)
valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus, qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam domesticas disciplinas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 1:1)
erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:1)
nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION