라틴어 문장 검색

et satis cognitam Armeniorum perfidiam, nec aliud subsidii quam castellum commeatu egenum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장3)
quorum terris exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo hospites, egeni, hostes in alieno quod iuventutis erat caeduntur, imbellis aetas in praedam divisa est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장11)
Seneca, qui finis omnium cum dominante sermonum, grates agit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장6)
et quia egena aquarum regio est castella fontibus imposita;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장6)
Ille interritus et parte copiarum apud Syriam relicta, ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proximum et commeatibus non egenum, regionem Commagenam, exim Cappadociam, inde Armenios petivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장1)
nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장5)
cetera similes uno differunt, quod femina dominatur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 9:2)
unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 7:2)
simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus dominantis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장4)
suspectum semper invisumque dominantibus qui proximus destinaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장4)
igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trapezuntem vetusta fama civitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam, subitus inrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장4)
nec deerat egentissimus quisque e plebe et pessimi servitiorum prodere ultro ditis dominos, alii ab amicis monstrabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장9)
'si non dominaris,' inquit, 'filiola, iniuriam te accipere existimas?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:2)
denique magna pars hominum incolumem grauissime detestata mortuum laudibus tulit, ut uulgo iactatum sit etiam, Galbam ab eo non tam dominandi quam rei p. ac libertatis restituendae causa interemptum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 2:4)
"quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominari."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION