라틴어 문장 검색

Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 5:4)
Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:4)
facile enim reuertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:8)
quaerenda delectatio ex fabulis ludisque, maxime quibus capi sanus adsuerat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 18:2)
Ex his id, quod secundo loco positum est, dum leue est, qua sit ratione curandum, dixi, cum persequerer ea, quae sani homines in inbecillitate partis alicuius facere deberent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 4:4)
Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sollicitare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 5:1)
Illud quoque in omnibus stomachi uitiis praecipiendum est, [ut] quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 3:5)
Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature uulnus sanum fore.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:4)
Quamuis autem non abscisus neruus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 53:1)
moueri, ambulare nisi sanis alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:5)
nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:4)
deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo [sanum corpus] concidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 71:3)
Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 77:3)
Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:4)
Ac saepe id, quod iam sanum uidebatur, iterum exulceratur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION