라틴어 문장 검색

cur autem hoc' credam umquam editum Croeso?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 172:2)
haec ex oraculo Apollinis Pythi edita tibi puta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 2a 3:3)
ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:3)
tuque ex tuo edito monte Latiari, sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:5)
Tusculanas disputationes a se confectas editasque esse Cicero ipse div.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말1)
quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum eqs.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말7)
perfectos enim libros de natura deorum esse Tusculanis disputationibus editis cum div.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말15)
Menoeceus non praetermittitur, qui item oraculo edito largitus est patriae suum sanguinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:7)
nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:4)
itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 6:1)
Ideo in optima quaque mille figuras extemporales invenimus, in iis etiam quas tantum editas scimus, ut in Verrem:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 10:1)
nam ex edito desiliens aqua suscepta marmore albescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 24:1)
A latere aestiva cryptoporticus in edito posita, quae non adspicere vineas sed tangere videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:1)
haec unum sinum molli curvamine amplectitur, illa editissimo dorso duos dirimit;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:2)
Accidit fortuitum, sed non tamquam fortuitum, quod editis libris Certus intra paucissimos dies implicitus morbo decessit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION