라틴어 문장 검색

et additae supplicationes templumque fecunditatis et certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, utque Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iovis locarentur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bovillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장4)
ergo per compositos cantus grates dis atque ipsam recentis casus fortunam celebrans petiturusque maris Hadriae traiectus apud Beneventum interim consedit, ubi gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장3)
hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi vel curriculo insistens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장10)
tum cognito Natalis indicio Scaevinus quoque pari imbecillitate, an cuncta iam patefacta credens nec ullum silentii emolumentum, edidit ceteros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장5)
tum ipsi cum Pompeia Paulina uxore et amicis duobus epulanti mandata imperatoris edidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장11)
tum Seneca gloriae eius non adversus, simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret, 'vitae' inquit 'delenimenta monstraveram tibi, tu mortis decus mavis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장3)
cuius numen et caelestis vis multa quidem omnibus saeculis exempla edidit, ad quam usque fortunam homines ingenii viribus pervenerint, sed haec, ut supra dixi, proxima et quae non auditu cognoscenda, sed oculis spectanda haberemus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 2:2)
paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balinea et conviviorum elegantiam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:2)
novissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:2)
proximos mensis Verginio destinat ut aliquod exercitui Germanico delenimentum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장3)
dari tempus, edi crimina, quam- vis invisum ac nocentem more tamen audiendum censebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장7)
Exim Bononiae a Fabio Valente gladiatorum spectaculum editur, advecto ex urbe cultu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장1)
uenationes autem ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus, euenisse sibi quod Polluci:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 10장 1:2)
edidit spectacula uarii generis:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 1:1)
et edebat per libellos circum tribum missos scriptura breui:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION