라틴어 문장 검색

citatus ab imperatore nomen, ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae strenue in proeliis fecisset, et cui erant, dona militaria edebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장14)
etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장5)
indulserat ei ludicro Augustus, dum Maecenati obtem- perat effuso in amorem Bathylli;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장5)
Arminii uxor virilis sexus stirpem edidit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장15)
edendis gladiatoribus, quos Germanici fratris ac suo nomine obtulerat, Drusus praesedit, quamquam vili sanguine nimis gaudens;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장7)
plerumque eos tantum apud se professos disseruit, quorum nomina consulibus edidisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장5)
Petita inde Euboea tramisit Lesbum ubi Agrippina novissimo partu Iuliam edidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장1)
esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi Latonam partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iovis iram vitavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장2)
set tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur, quos pontifices et augures et quindecimviri septemviris simul et sodalibus Augustalibus ederent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장3)
Oscum quondam ludicrum, levissimae apud vulgum oblectationis, eo flagitiorum et virium venisse auctoritate patrum coercendum sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장7)
nullam posthac subolem edidit sed sanguini Augusti per coniunctionem Agrippinae et Germanici adnexa communis pronepotes habuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장5)
Isdem consulibus ludi saeculares octingentesimo post Romam conditam, quarto et sexagesimo quam Augustus ediderat, spectati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장1)
nam is quoque edidit ludos saecularis iisque intentius adfui sacerdotio quindecimvirali praeditus ac tunc praetor;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장3)
sedente Claudio circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et L. Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum Neronis adscitus, favor plebis acrior in Domitium loco praesagii acceptus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장5)
nam postquam tormentis dilaniabatur, de se non conscios non edidit, incertum an occultans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION