라틴어 문장 검색

academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:1)
quibus quia et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:3)
adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam, nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis, coniugibus, liberis, servis loquamur, promere animi voluntatem arcessiti et elaborati requirente;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 206:1)
tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 269:4)
Accedant statuae et picturae et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:4)
desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:2)
Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae orationi aderat.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:6)
Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa, quae placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem veri Coloratur.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:2)
Numquid maiorem quam Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime disserenti adulescens protervus inspuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 218:2)
habes et Phoebum, quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem3)
ilicet, dum per hunc amplissimum virum aliquid de legationis Arvernae petitionibus elaboramus, ecce et Kalendae Ianuariae, quae Augusti consulis mox futuri repetendum fastis nomen opperiebantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 5:2)
novus Burgundionum Solon in legibus disserendis, novus Amphion in citharis, sed trichordibus, temperandis, amaris frequentaris, expeteris oblectas, eligeris adhiberis, decernis audiris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 3:3)
nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt, quibus aliquid scribere assuetis quodque venturi legere possint elaborantibus saltim de tua schola seu magisterio competens lectorum turba proveniet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 3:1)
neque mihi rem credito diuturnius elaboratam vitio vertas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 1:3)
veritatis extorquendae praesides de nobis solis mendacium elaboratis audire.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION