라틴어 문장 검색

eamque suspicionem propter hanc causam credo fuisse, quod Fannius in mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem vel optima esset illo quidem tempore orationum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 3:3)
Is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:2)
Sed fuit uterque summus orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 1:6)
Hunc qui audierant prudentes homines, in qui - bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:2)
Erat in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius, mediocres oratores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:7)
De Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quorum neuter summi oratoris habuit laudem, et est uterque in multis causis versatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:2)
Dixit ipse pro sese et pauca C. Cotta, quod sororis erat filius - et is quidem tamen ut orator, quamquam erat admodum adulescens - , et Q. Mucius enucleate ille quidem et polite, ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia quam genus illud iudici et magnitudo causae postulabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 2:2)
habemus igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 3:1)
nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:2)
nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:1)
Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:3)
Legendus, inquam, est hic orator, Brute, si quisquam alius, iuventuti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:7)
quae laus dicendi non mediocris ab oratoribus plerisque neglecta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:5)
Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:7)
tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION