라틴어 문장 검색

"Et Epicureis de elementorum conflagratione et mundi ruina eadem ipsa sententia est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:4)
"Corpus omne sive arescit in pulverem sive in umorem solvitur vel in cinerem comprimitur vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis, sed deo elementorum custodia reservatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:18)
ergo illa initia et ut e Graeco vertam elementa dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:8)
quos Posidonius Stoicus multum astrologiae deditus eadem constitutione astrorum natos eademque conceptos solebat asserere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 73:1)
ita, quod medicus pertinere credebat ad simillimam temperiem valetudinis, hoc philosophus astrologus ad vim constitutionemque siderum quae fuerat, quo tempore concepti natique sun.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 73:2)
sunt enim quasi prima elementa naturae, quibus ubertas orationis adhiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 24:2)
itaque ab iis constitutio illa prima naturae, a qua tu quoque ordiebare, his prope verbis exponitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 21:8)
qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 27:2)
in prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia, quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bonum esse dixisset, nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis tenuit prorsus consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 73:1)
sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis virtutis quasi germen efficitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 58:2)
quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum corporis neque eam constitutionem summi boni, quae est proposita, mutaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 61:5)
etsi dedit talem mentem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 80:5)
Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utilitas, et quidem summa (sic enim censent), cum honestate pugnabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:1)
- me enim et hunc Sulpicium impedit pudor ab homine omnium gravissimo, qui genus huius modi disputationis semper contempserit, haec, quae isti forsitan puerorum elementa videantur, exquirere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 163:2)
ex eis enim fontibus, unde [ad] omnia ornamenta dicendi [praecepta] sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae sint in homine laudanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION