라틴어 문장 검색

In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, et apprehendet vir manum proximi sui, et elevabitur manus eius super manum proximi sui.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장13)
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장3)
et persecutus est iniquos perscrutans et eos, qui conturbabant populum suum, succendit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장5)
Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장6)
et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장39)
Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:7)
Ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:8)
neque vos conturbent domus altis edificiis:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM99)
qui conturbat orbem terre de sua perfidia:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM126)
hunc arbore figit, elevat hunc pluma, squamis hunc fabula vestit, hunc solvit fluvio.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:177)
Quam ob causam, qui separata generibus vineta non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum fructum cum praecoque elevet,quae res mox acorem facit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 5:2)
annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 2:1)
Germanico usque adeo obtrectauit, ut et praeclara facta eius pro superuacuis eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p. increparet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:2)
uersiculorum quoque fidem eadem haec eleuant et eo facilius, quod ii sine auctore sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 5:2)
Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION