라틴어 문장 검색

id vero si marmoreum fuisset, ut haberet, quemadmodum ab arte subtilitatem, sic ab magnificentia et inpensis auctoritatem, in primis et summis operibus nominaretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말62)
quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장25)
namque non sine poena grassarentur inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones, ut et e bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres familiarum ad id, quod praeparavissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia expedirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말8)
quae autem spiritus potestate adsumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장11)
reliqua, quae non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum voluptatem, qui cupidiores erunt eius subtilitatis, ex ipsius Ctesibii commentariis poterunt invenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장11)
nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis alia in verbis, alia in figuris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 145:2)
nihil est iniquius his qui nusquam putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter subtilitatem;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:7)
Carminius tamen dicit, qui de elocutionibus scripsit, per naturam vitiosam esse hanc elocutionem, et sive 'utramque palmam', sive 'utrasque palmas' dixerimus, esse in aliquo usurpationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2332)
nam cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit quintamque constituit, communem ac velut custodem omnium, memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 38:2)
Quod si quis subtilitatibus speculativis offendatur, quid de scholasticis viris dicendum erit, qui subtilitatibus immensum indulserunt?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION