라틴어 문장 검색

Sed hic quia latius fusus est locus mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere de apte dicendo coeperimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 255:3)
verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:3)
in rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utroque collocationem, quae memoria conplecteretur, actio commendaret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:5)
nam delectationem, quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 9:1)
hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnes oratores convenit, difficillimam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:5)
similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quae illo verborum habitu vestiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:3)
quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis paene syllabis commoriendi, qui etiam, cum optima sunt reperta, quaerunt aliquid quod sit magis antiquunm, remotum, inopinatum, nec intelligunt iacere sensus in oratione, in qua verba laudantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 32:3)
sit igitur cura elocutionis quam maxima, dum sciamus tamen nihil verborum causa esse faciendun, cum verba ipsa rerum gratia sint reperta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 33:1)
igitur, quam Graeci φράσιν vocant, Latine dicimus elocutionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 36:1)
Et quod facit syllabarum, idem verborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 80:3)
Nam epitheton proprium effecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 84:1)
cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:2)
quam culpam non scribentium iudico sed legentium, tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus, et vincentibus iam vitiis cedendum est) sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum medium sit, in praefanda videmur incidere, quia ultima prioris syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 107:2)
est in elocutione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 120:1)
nunc, quid elocutio attollat aut deprimat, dicendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 153:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION