라틴어 문장 검색

Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes, quarum in processu subtilitas crevit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 14:1)
Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:1)
In supervacuis subtilitas teritur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 11:3)
Ubi in dispiciendis rebus subtilitas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 1:1)
dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie subtilitatis inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum moles vocet, cum vix tota vita sufficiat, ut hoc unum discas, vitam contemnere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 5:3)
Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium ferere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:2)
Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 3:9)
Sapere sapientiae usus est, quomodo eloquentiae eloqui, quomodo oculorum videre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 17:7)
Hoc est sapientia, hoc est sapere, non disputatiunculis inanibus subtilitatem vanissimam agitare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 25:2)
Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique concordia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:1)
Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:1)
Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:3)
putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia uirtus fuit, et subtilitas fuerit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 20:6)
ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:3)
et nescio an maximum uitium subtilitatis sit nimis se ostendere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION