라틴어 문장 검색

credo emendatum quia deliquisse se sentit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 1:3)
Est tamen aliquis modus, primum quod nimia cura deterit magis quam emendat, deinde quod nos a recentioribus revocat simulque nec absolvit priora et incohare posteriora non patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 35 2:2)
Cogito, si quid in manibus, cogito ad verbum scribenti emendantique similis, nunc pauciora nunc plura, ut vel difficile vel facile componi tenerive potuerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 2:1)
TRAIANUS PLINIO Meminerimus idcirco te in istam provinciam missum, quoniam multa in ea emendanda apparuerint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 321)
ut incohata sunt, an quae uidentur emendanda corrigere, quac transferenda transferre, ne dum seruarc uolumus quod impensum est, male impendamus quod addendum cst.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 6:2)
Te, domine, rogo ut quid sentias rescribendo aut consilium meum confirmare aut errorem emendare digneris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 4:1)
Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 10:2)
nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 510)
"reddat et emendet facta priora novis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권414)
"vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae, inque meo non est ulla querella toro . vere fruor semper:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권113)
quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit, emendaturus, si licuisset, eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 715)
multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi, emendaturis ignibus ipse dedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1033)
ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 140)
hoc, precor, emenda!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 135)
6. Decessor Noster Benedictus XVI rursus est cohortatus “ut constitutivae causae oeconomiae mundialis infirmitatis deleantur et progressus exemplaria emendentur, quae inania ad ambitus observantiam praestandam videntur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION