라틴어 문장 검색

aut, cum quid cuiusque sit proprium exquiritur, ut ornate dicere propriumne sit oratoris an id etiam aliquis praeterea facere possit, aut, cum res distribuitur in partis, ut si quaeratur, quot sint genera rerum expetendarum, ut sintne tria, corporis, animi externarumque rerum, aut, cum, quae forma et quasi naturalis nota cuiusque sit, describitur, ut si quaeratur avari species, seditiosi, gloriosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 115:2)
temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est duobusque modis in rebus commodis cernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 4:1)
quorum alia sunt per se expetenda, ut ea quae sita sunt in officiis atque virtutibus, alia, quod aliquid commodi efficiunt, ut opes et copiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:9)
commoditate autem aliqua quae sunt in corporis aut in fortunae bonis expetenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 4:3)
Itaque huic generi laus honos gloria fides iustitia omnisque virtus, illis autem alteris quaestus emolumentum fructusque proponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:2)
Nam neque honesta tam expetunt quam devitant turpia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:2)
Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:3)
Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:2)
qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa adpetendos putet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:3)
Quis vero divitiorem quemquam putet quam eum, cui nihil desit, quod quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum, qui omnia, quae expetat, consequatur, aut beatiorem, quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat, quae secum, ut aiunt, vel e naufragio possit ecferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:3)
Itaque si Cyrus ille Perses iustissimus fuit sapientissimusque rex, tamen mihi populi res (ea enim est, ut dixi antea, publica) non maxime expetenda fuisse illa videtur, cum regeretur unius nutu ac modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:2)
491M cupido autem et expetenti et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 111:3)
nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna Lactant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:3)
Illud autem videbit hic vir civitatibus, in quibus expetunt laudem optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:8)
Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION