라틴어 문장 검색

Volo videre, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris.
(세네카, 행복론, Liber VII 21:3)
quibus veritas subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tempore ipso in maius meliusque procedunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:5)
Si vero regnum quoque suum tuto relinqui apud eum potuit reponique eo, unde deciderat, ingenti incremento surgit laus eius, qui contentus fuit ex rege victo nihil praeter gloriam sumere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 128:1)
Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:1)
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu eum luce multa praetervolantes, dum eum his sim et caelestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam - quantum refert mea, quid calcem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 52:1)
et ideo maiores decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:2)
pro omnium horum salute hac tecum portione fortuna decidit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 71:2)
Ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille cervicem mediam uno ictu decidit ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 95:5)
Sed si vir es, suspice, etiam si decidunt, magna conantis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 100:2)
quos felices Cynthia vidit, vidit miseros enata dies.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:23)
illi ut uirgatis iaculans it ab agmine bracis torquis ab incisa decidit unca gula.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1026)
"Pindus, Othrys, Pholoe dextris cecidere Gigantum, decidit et Rhoeti iam gravis Ossa manu."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 7)
taceo quia decidit honor umeris, decor bracchiis, robur lacertis, taceo chira- gricas manus unctis cataplasmatum pannis tamquam caestibus involutas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:1)
iam patriam ingrederis, sed de qua decidit Adam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:17)
si decidit hostis, ire supra satis est vitamque relinquere victo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권66)

SEARCH

MENU NAVIGATION