라틴어 문장 검색

Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem se videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget, ut eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit, nihil profecto praeterea ad dicendum requiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 176:1)
Quid enim est Vargula adsecutus, cum eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus esset "puer, abige muscas"?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:2)
neque tamen ullam adsequor laudem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:5)
ex quo etiam illud adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane insanus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:5)
quae quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet, enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate metimur, itemque incommoda contrariorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:3)
Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:3)
neque vero in illo altero diutius commoremur, ut disputemus, quibus rebus adsequi possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 48:2)
ut si velim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam fortasse, si adsequi non possim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:3)
id adsequemini, si verba extrema cum consequentibus primis ita iungentur, ut neve aspere concurrant neve vastius diducantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 172:3)
Quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex eo, quid adsequerentur eius discipuli, respondisse, ut id sua sponte facerent, quod cogerentur facere legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:1)
rem enim magnam adsecutus est, quod hominibus perturbatis inanem religionem timoremque deiecerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 39:1)
Quo autem modo adsequi poterat Lacedaemo illa tum, cum praestare putabatur disciplina rei publicae, ut bonis uteretur iustisque regibus, cum esset habendus rex, quicumque genere regio natus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:6)
quam opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine eximia virtutis gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 27:2)
Ita qui primum illud adsequi Non.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 27:7)
Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo [non] aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION