라틴어 문장 검색

quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:1)
has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 307:1)
et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:6)
neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 74:1)
plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brevem, verisimilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:3)
nam iterationes quidem et ταυτολογίασ et περισσολογίασ, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:2)
nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 149:1)
qui si hoc dicunt, non diu neque ut in epilogo, mecum ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 200:2)
quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 204:1)
neque enim artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 214:1)
id unum epilogi genus visum est plerisque Atticorum et philosophis fere omnibus, qui de arte oratoria scriptum aliquid reliquerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 25:1)
epilogo vero est, qualem iudex consilium ferat, et iam nihil amplius dicturi nec restat quo reservemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 28:2)
ne illud quidem indignum est admonitione, ingens epilogis meo iudicio verti discrimen, quomodo se dicenti, qui excitatur, accommodet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 55:1)
Sed nihil illa circa Ciceronis fabula ad pericula epilogorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 59:3)
Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam urbane dictis, quale est date puero panem, ne ploret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION