라틴어 문장 검색

erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:8)
Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 3:1)
qua liberatus Laurentinum meum, hoc est libellos et pugillares, studiosumque otium repetam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:3)
ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:2)
Nam et Celsus Nepoti ex libello respondit et Celso Nepos ex pugillaribus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 6:2)
Quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his vel istud ipsum quod coeperas scribis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 16:3)
Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 7:2)
Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos iucundissima quiete transmisi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 1:1)
Venor aliquando, sed non sine pugillaribus, ut quamvis nihil ceperim non nihil referam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 6:1)
vel tibi composita cantetur EPISTOLA voce:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 70:1)
dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes vitae labores ac dolorum acumina, erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra fucis colorum picta imago martyris plagas mille gerens, totos lacerata per artus, ruptam minutis praeferens punctis cutem, innumeri circum pueri, miserabile visu, confossa parvis membra figebant stilis, unde pugillares soliti percurrere ceras scholare murmur adnotantes scripserant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.4)
is senem per epistolas Pellexit, modo non montes auri pollicens.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 246)
Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo, Et ad portitores csse delatam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2196)
nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 35:2)
quare cum semper et ubique tum praecipue in epistolis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION