라틴어 문장 검색

Idcirco haec dicit Dominus: " Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est.
(불가타 성경, 미카서, 2장3)
Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: " Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장43)
iuravit haec: " Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장33)
Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장6)
"Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
(불가타 성경, 사도행전, 15장16)
Est autem pyramis alias a triangula basi in altitudinem sese erigens, alias a tetragona, alias a pentagona et secundum sequentium multitudines angulorum ad unum cacuminis verticem sublevata.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pyramide, quod ea sit solidarum figurarum principium sicut triangulus planarum 2:3)
— Recte, inquit, praecurris id que, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam resistentisque naturae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:15)
Quare in illius summae intellegentiae cacumen si possumus erigamur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:12)
animum enim altum et erectum prae se gerebat.
(카이사르, 아프리카 전기 10:6)
Nam cum in sinistro cornu elephans vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret.
(카이사르, 아프리카 전기 84:2)
Ibi turres cum ternis tabulatis erigebat easque multis tormentis et omni genere telorum completas ad opera Caesaris adpellebat, ut rates perrumperet atque opera disturbaret.
(카이사르, 내란기, 1권 26:2)
Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장6)
prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장2)
neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장2)
vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu perturbatis,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 56장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION