라틴어 문장 검색

"Et formido solide domus huius operta detegere et arcana dominae meae revelare secreta:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:9)
"Quo sermone callido deceptus astu, et vera quae dicta sunt credens Alcimus, verens scilicet ne et ea, quae prius miserat quaeque postea missurus foret, non sociis suis sed in alienos Lares iam certus erroris abiceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domus attiguae, ut dixerat illa, fortunas arbitraturus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:26)
"Tanto tamen terrore tantaque formidine coetum illum turbaverat, ut usque diluculum, immo et in multum diem nemo quisquam fuerit ausus quamvis iacentem bestiam vel digito contingere, nisi tandem pigre ac timide quidam."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:85)
"Tunc Psyche misella, utpote simplex et animi tenella, rapitur verborum tam tristium formidine:"
(아풀레이우스, 변신, 5권148)
"Quid stupore confusi vel etiam cassa formidine similes humilitati servorum istorum, vel in modum pavoris feminei deiecti tam opimam praedam mediis manibus amittimus?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:24)
adstituor et illico velata facie propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circum-fluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:6)
At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:7)
"Ad postremum tamen formidinem mortis vicit aurum:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:24)
Tunc uxor egregia diras devotiones in eum deprecata et crurum ei fragium abominata, exsangui formidine trepidantem adulterum alveo ligneo, quo frumenta confusa purgari consuerant, temere propter iacenti suppositum abscondit, ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentita vultum, percontatur dei marito, cur utique contubernalis artissimi deserta cenula praematurus afforet.
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:2)
Adhuc omnibus expectatione taeterrimae formidinis torpidis accurrit quidam servulus magnas et postremas domino illi fundorum clades annuntians.
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:1)
"Sume iam vultum laetiorem candido isto habitu tuo congruentem, comitare pompam deae sospitatricis inovanti gradu, Videant irreligiosi, videant et errorem suum recognoscant:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:9)
At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:3)
Et ecce superveniunt Hypata quos ibi reliquerant famulos, cum me Fotis malis incapistrasset erroribus, cognitis scilicet fabulis meis, necnon et equum quoque illum meum reducentes, quem diverse dis-tractum notae dorsualis agnitione recuperaverant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:6)
deum nosset error gentilium.
(ARCHIPOETA, I36)
nam a vigesimo aetatis anno usque ad quadragesimum quintum annum, quem nunc agit, gravissima incogniti doloris infestatione incessanter fatigatur, ita ut ne unius quidem horae securitatem habeat, qua aut illam infirmitatem non sustineat aut sub illius formidine lugubriter prope constitutus non desperet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION