라틴어 문장 검색

quo nonnunquam accidit, ut nostra credulitate stultitia erubescamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:5)
itaque nec parricidam nequam dixeris hominem nec deditum forte meretrici nefarium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:4)
nam ut tydiden et peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 249:1)
acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 254:2)
nam ipsos, ut Demosthenes ait, erubescere, etiam cum ab alis laudabimur, decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 23:3)
vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum oratorem, Domitium Afrum valde senem, cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo, quem principem fuisse quondam fori non erat dubium, alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 250:1)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장11)
At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장46)
vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장55)
Quidam numquam magis, quam cum erubuerint, timendi sunt, quasi omnem verecundiam effuderint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 3:4)
Fabianum, cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 4:4)
Ne de altero quidem satis fiduciae habeo, excepto eo, quod adhuc peccare erubescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:6)
Erubescimus discere bonam mentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 5:2)
" In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION